[193] EPISTOLA XCIII.

Amplissimo, Consultissimo, Clarissimoque Viro ac Dom.

ARNOLDO BONNO,

Reip. Lubecensis Consuli, Domino ac Patrono
suo unice colendo.

Lubecam.

S. P.

Cum IANUS hic ALBIUS, civis vester istuc iturus literarum mearum sarcinam non detrectasset, Prudentissime Domine Consul, equidem committere non volui, quin hisce tuam Amplitudinem inviserem, idque propter recordationem negotiorum, quae mihi jam olim nomine IANI GULJELMII & Bursae Coronarum tecum fuerunt. De utrisque hisce prolixe cum hoc IANO praesente praesens contuli, eo fine, ut is, & tuae Amplitudini, & aliis, quorum intererit, ea referre de his coram vivis verbis possit, quae literis non facile committuntur. Hunc igitur ego tuae Amplitudini, de optima nota commendatum esse cupio, ut si qua se obtulerit occasio, qua illi prodesse citra incommodum tuum possis, id in gratiam Reipub. vestrae libenter facere digneris, cui ille se toto conatu praeparat, neque cessat, indefatigabili studio huc, velut ad scopum ultimum, vigilias suas omnes dirigere: adeo quidem, ut nemini hic dubium sit, quin ille egregium lumen patriae vestrae futurus sit, modo DEUS OPT. MAX. illi vitam incolumem (quod piis & ardentibus votis est optandum) conservet. Ego possem eum splendidiori elogio apud tuam Amplitudinem prosequi, nisi ipse praesens candidissimis moribus & eruditissimis colloquiis suis pleniorem fidem facere posset. De Castigationibus meis Ciceronianis ad HENRICUM GERDOU sententiam meam perscripsi; & obtuli illi conditiones, ut puto, aequissimas, decidendae terminandaeque controversiae nostrae & eum hortatus sum, ut tecum eas communicet, quod ut in gratiam IANI facere ne graveris, etiam atque etiam rogo. Bene Vale. Consul Amplissime, & si qua in re meo officio Reipub. vestrae usui esse poterit, impera. Coloniae XVIII. April. Anno MDXCV. stylo novo.

Consultissimi Amplitud. tuae famulus deditissimus

SUFFRIDUS PETRUS

Leovardiensis, U.I.C. Historicus Frisiae.